carmina libraria Guilermus Arvernus, rhetorica divina

Testo base di riferimento: Basileae, apud Ioannem Froben, 1492


Cum suadere doces et persuadere misellos

      Quo pacto valeant fundere verba Deo;

Tu facis ut sceleri fiat Guilerme creator

      Mitior atque reis te duce det veniam.

5

Nos non dicendi das Quintiliane colores

      Non hos eloquii gloria Marce dabas.

Nos non ille dedit quem mirabanturAthenae,

      Sed perit eloquio rhetor uterque suo.

Perdita vana fuit, fallax sapientia vestra,

10

      Iudicis humani corda movere docens.

Nostra quidem precibus iustam mollirier iram

      Ars veneranda docet iudicis atque Dei.

Ah, quanto melius verbis placare potentem

      Aeternumque patrem quam dare verba iuris.

15

Nec modo supplicibus culpam poenamque remittit

      Insuper et donat praemia larga Deus.

Vive igitur felix per saecula longa magister

      Tam bona qui nobis dogmata scripta dabas.

Cum patribus magnisque deis requiesce sub umbra

20

      Aeternumque vale, vir venerande vale.